pb-page { position: relative; padding-top: 10px; border-top: 1px solid #e0e0e0; } .embedded pb-navigation { position: absolute; top: 45%; } .embedded pb-navigation[direction="forward"] { right: 0; } .nav { height: 40px; padding-bottom: 10px; border-bottom: 1px solid #e0e0e0; } pb-view { margin-left: auto; margin-right: auto; } .transcription { overflow: auto; display: flex; justify-content: center; height: 400px; } pb-navigation[direction="forward"] { float: right; }

7r

HENRICUS : dei gratia Rex anglie Dominus hybernia Dux Normannie et Aquitanie . comes andigavie archiepiscopis . episcopis .
abbatibus . prioribus . Comites . Barones . Vicecomites . prepositis ministris et omnibus Baillivis . et fidelibus suis presentem
cartam inspecturis salutem . Sciatus quod nos intuitu dei et pro salute anime nostre et animarum
antecessorum et sucecssorum nostrorum ad exaltationem sancte ecclesie et emendationem regni nostri sponanea et
bona uoluntate nostra dedimus et concessimus et presenti cara nostra confirmauimus achiepiscopis .
episcopis . Comies . Barones . et omnibus de regno nostro has libertes subscriptas tenendas in regno nostro anglie inperpetuum .
1IN primis concessimus deo et hac presenti carta nostra confir
mauemus pro nobis et heredibus nostris inperpetuum quod anlicana ecclesia libera sit et habeat iu
ra sua integra et libertates suas illesas .
concessimus etiam et dedimus omnibus liberis hominibus regni nostri pro nobis et heredibus nostris
in perpetuum omnes libertates subscriptas habendas et tenendas eis et heredibus suis de nobis et heredibus nostris
2Si quis comitum uel Baronum nostrorum sive aliorum tenentium de nobis
in capite per seruitium militare mortuus fuerit et cum decesserit heres eius plene etatis fuerit et releuium de
beat ; habeat hereditatem suam per antiquum reluium scilicet heres uel heredes comitis de baronia comitis
integra per centum libras heres uel heredes baronis et Baronia integra per centum libras heres uel heredes militis
de feodo militis integro per centum solidos ad plus et qui minus debuerit minus det secundum antiquam
consuetudinem feodorum .
3Si autem heres alicuius talium fuerit infra etatem dominus eius non habeat custodiam eius nec terre sue
antequam homagium eius ceperit . et postquam talis heres fuerit in custodia : cum ad etatem peruenerit :
scilicet uiginti et unius anni habeat hereditatem suam sine releuio et sine fine . Jta tamen quod si ipse
dum infra etatem fuerit fiat miles nichilominus terra remaneat in custodia dominorum suorum usque ad terminum predictum .
4Custos terre huiusmodi heredis qui infra etatem fuerit ;
non capiat de terre heredis nisi rationabiles exitus et rationabiles consuetudines et rationabilia
seruitia . et hoc sine destructione uel uasto hominum et rerum .
Et si nos commiserimus custodiam alicuius talis terre vicecomiti uel alicui alii qui de exitibus illius
terre nobis debeat respondere . et ille dustructionem de custodia fecerit uel uastum ; nos ab illo ca
piemus emendam . et terra committetur duobus legalibus hominibus et discretis de feodo illo qui de exi
tibus nobis respondeant . uel ei cui eos assignauerimus .
Et si dederimus uel uenderimus alicui custodiam alicuius talis terre et ille destructionem
inde fecerit uel uastum amittat ipsam custodiam et tradatur duobus legalibus et discretis hominibus
de feod illo qui similiter nobis respondeant sicut predictum est .
5Custos autem quam diu custodiam terre habuerit ; sustentet domos . parcos . viuaria . stagna .
molendina . et cetera ad terram eandem pertinentia de exitibus tere eiusdem . et reddet heredi cum ad ple
nam etatem peruenerit terram suam totam instauratam de carucis et omnibus {allis/aliis} rebus ad mi
Hec omnia obseruentur de custodiis . archiepiscopatuum episcopatuum . Qnus secundum quod illam recepit .
abbatiarum prioratuum . et ecclesiarum dignitatum vacantium que ad nos pertinent excepto quod huius
modi custodie uendi non debent . 6heredes maritentur sine disperagatione .
7Vidua post mortem uiri sui statim et sine difficultate aliqua habeat maritagium suum et here
ditatem suum nec aliquid det pro dote uel maritagio suo uel hereditate sua quam hereditatem
maritus suus et ipsa tenuerint die obitus ipsius mariti et maneat in capitali mesuagio ma
riti sui per quadraginta dies post obitum mariti sui infra quos assignetur ei dos sua nisi prius
ei fuerit assignata uel nisi domus illa sit castrum . Et si de castro recesserit ; statim pro
videatur ei domus competens in qua possit honeste morari . quousque ; dos sua assignetur
ei sicut predictum est. et habeat rationabile estuuerium suum interim de communi . Assignetur autem
ei pro tote sua tercia pars tocius terre mariti sui que sua fuit in uita sua nisi de minori
dotata fuerit ad hostium ecclesie .
Nulla uidua distringatur ad se maritandam dum uiuere sine marito . Jta tamen quod securi
tatem faciat quod non se maritabit sine assensu nostro si de nobis tenuerit uel sine as
sensu domini sui si de alio tenuerit .
8Nos uero uel Baillivi nostri non seisiemus terram aliquam nec redditum pro debito aliquo quam diu ca
talla debitoris presentia sufficiunt ad debitum reddendum et ipse debitor paratus sit inde satis
facere nec plegii ipsius debitoris distringantur quamdiu ipse capitalis debitor sufficit ad solu
tionem debiti . Et si capitalis debitor defecerit ; in solutione debiti non habens unde reddat ;
uel redderit nolit cum possit . plegii respondeant de debito . et si uoluerint habeant terras et redditus
debitoris quousque ; eis sit satisfactum de debito quod ante pro eo soluerunt . nisi capitalis debitor mon
strauerit se inde esse quietum uersus eosdem plegios .
9Civitas london’ habeat omnes antiquas libertates et omnes liberas consuetudines suas .
Preterea uolumus et concedimus quod omnes alie ciuitates et burgi et uille et barones de quinque por
tubus et omnes portus habeant omnes libertates et liberas consuetudines suas .
10Nullus distringatur ad faciendum maius seruitium de feodo militis nec de alio libero tenemento quam inde debetur .
11Communia placita non sequantur curiam nostram set teneantur in aliquo loco certo .
12Recognitiones de noua deseisina et de morte antecessorum non capiantur nisi in suis comitatibus et hoc modo .
Nos uel si extra regnum fuerimus ; capitalis justiciarus noster mittemus justiciaros nostros per unumquemque comitatum justiciaros
semel in anno qui cum militibus comitatuum capiant in comitatibus assisas capiendas predictas et ea que
in illo {aduentuo/aduentu} suo in comitatu per iusticiaros predictos ad dictas assisas capiendas missos termi
nari non possunt per eosdem terminentur alibi in itinere suo et ea que par eosdem propter diffi
cultatem aliquorum articulorum terminari non possunt referantur ad justiciaros nostros de Bancho et ibi
terminentur . 13Assise de ultima presentatione semper capiantur coram justiciaris nostris de Banco et ibi terminentur .
14Liber homo non amercietur pro paruo delicto nisi secundum modum delict et pro
magno delicto secundum magnitudinem deliciti . saluo contenemento suo . et mercator eodem modo sal
ua mercandisa sua et uillanus alterius quam noster eodem modo amercietur saluo Waignagio suo si ceciderit
in misericordiam nostram . et nulla predictarum misericordiarum ponatur nisi per sacramentum proborum uel legalium hominum de visnetam.
Comites et barones non amercientur nisi per pares suos
et non nisi secundum modum delicti .
Nulla ecclesiastica persona amercietur secundum quantitatem beneficii sui ecclesastici set secundum laicum tenementum
15Nulla villa nec homo destringatur facere pontes ad riparias nisi qui ex antiquo et de iure facere debent .
16Nulla riparia de cetero defendatur nisi ille que fuerunt in defenso tempore regis henrici aui nostri .
per eadem loca et eosdem terminos sicut esse consueuerunt tempore suo .
17Nullus vicecomes . constabilarius . coronatores . uel alii Baillivi nostri teneant placita corone nostre .
18Si aliquis tenens de nobis laicum foedum moriatur et vicecomes uel baillivus noster ostendat litteras nostras pa
tentes de summonitione nostra de debito quod defunctus nobis debuit ; licet uicecomiti nostro uel Baillivo nostro atachia
re et in breuiare catalla defuncti inuenta in laico feodo ad ualentiam illius debiti per uisum le
galium hominum ita tamen quod nichil inde ammoueatur donec persoluatur nobis debitum quod clarum fuerit
et residuum relinquatur executoribus ad faciendum testamentum defuncti . et si nichil nobis debeatur
ab ipso ; omnia catalla cedant defuncto. saluis uxori ipsius et pueris suis rationabilibus partibus suis .
19Nullus constabilarius uel baillivus eius capiat blada uel alia catalla alicuius qui non sit de uilla
ubi castrum situm sit nisi statim inde reddat denarios aut respectum inde habere possit de uoluntate uen
ditoris . si autem de uilla ipsa fuerit ; infra . xl . dies precium reddat .
20Nullus constabilarius distringat aliquem militem ad dandum denarios pro custodia castri si ipsem eam
facere uoluerit in propria persona uel per alium probum hominem si ipse eam facere non possit propter rationabi
lem causam . et si nos duxerimus eum uel miserimus in exercitum erit quietus de custodia secundum quantita
tem temporis quo per nos fuerit in exercitu . de feodo pro quo fecerit in exercitu seruitium .
21Nullus uicecomes uel baillivus uel alius capit equos uel caretas alicuius pro cariago faciendo nisi reddat
liberationem antiquitus statutam . scilicet pro careta ad duos equos decem denarios per diem . et pro careta ad tres
equos quatordecim denarios per diem . et nulla dominica careta alicuius ecclesiastice persone uel militis uel alicuius domine capiatur per predictos baillivos .
Nos nec baillivi nostri nec alii capiemus alienum boscum ad castra
uel aliqua agenda nostra nisi per uoluntatem illius cuius boscus ille fuerit .
22Nos non tenebimus terras eorum qui conuicti fuerint de felonia nisi per unum annum et unum diem .
et tunc reddantur terre dominis feodorum .
23Omnes kedelli decetero deponantur penitus per Tamysiam et medeweiam et per totam anglie nisi per costeram maris .
24Breue quod uocatur precipe de cetero non fiat alicui de aliquo tenemento unde liber homo perdat curia sua
25una mensura uini sit per totum regnum nostrum et una mensura ceruisie
et una mensura bladi scilicet quarterum london’ . et una latitudo pannorum tinctorum et russettorum et hal
bergettorum scilicet due ulne infra listas de ponderibus uno sit ut de mensuris .
26Nichil detur decetero pro breui adquisitionis ab eo qui inquisitionem petit de uita uel membris set gratis
concedatur et non negetur .


middle   Manuscript viewerback to top

27Si aliquis teneat de nobis per feodi firmam uel soccagium uel Burgagium et de alio teneat terram
per seruitium militare nos non habebimus custodiam heredis nec terre sue que est de feodo alteris occasione illius
feodifirme soccagiim uel burgagii . nec habebimus custodiam illius feodi firme uel soccagii uel burgagii
nisi ipsa feodi firma debeat seruitium militare . nos non habebimus custodiam heredes nec terre
alicuius quam tenet de alio per servitium militare occasione alicuius parue serianterie quam tenet de
nobis per seruitium reddendi nobis cultellos uel sagittas uel huiusmodi .
28Nullus Baillivus ponat decetero aliquem ad legem manifestam nec ad iuramentum simplici loquela
sua sine testibus fidelibus ad hoc inductis .
29Nullus liber homo capiatur uel inprisonetur uel desseisietur de aliquo libero tenemento suo uel liberta
tibus uel liberis consuetudinibus suis . aut utlagietur aut exulet aut aliquo modo destruatur
nec super eum ibimus nec super eum mittemus nisi per legale iudicium parium suorum . uel per legem terre .
Nulli vendemus nulli negabimus aud differemus rectum uel iusticiam .
30Omnes mercatores nisi publice antea prohibiti fuerint habeant saluum et securum exire de
anglie et uenire in angliam et morari et ire per angliam tam per terram quam per aquam ad uendendum uel
emendum sine omnibus malis toltis per antiquas et rectas consuetudines preter quam in tempore gwerre
et si sint de terra contra nos gwerriua et si tales inueniantur in terra nostra in principio gwer
re attachientur sine dampno corporum uel rerum donec sciatur a nobis uel a capitali iusticiaro nostro quomodo
mercatores terre nostre tractentur qui tunc inuenientur in terra contram nos gwerriua . et si nostri sal
ui sint ibi ; alii salui sint in terra nostra.
31Si quis tenuerit de aliqua eschaeta sicut de honore Walingeford . Bolonie . Nothing’ . lan
castrie . uel de aliis eschaetis que sunt in manu nostra . et sint Baronie et obierit . heres eius non det aliud
releuium nec faciat nobis aliud seruitium quam faceret Baroni si terra illa esset in manu Ba
ronis . et nos eodem modo tenebimus quo Baro eam tenuit nec nos occasione talis Baronie uel eschae
te habebimus aliquam eschaetam uel custodiam aliquorum hominum nostorum nisi alibi tenuerit
de nobis in capite ille qui tenuit Baroniam uel eschaetam .
32Nullus liber homo decetero det amplius alicui uel uendat de terra sua quam ut de resi
duo terre sue possit sufficienter fieri domino feodi seruitium ei debitum quod pertinet ad feodum illud .
33Omnes patroni abbatiarum qui habent cartas regum anglie de aduocatione uel antiquam tenuram uel possessio
nem earum habeant custodiam cum uacauerint sicut habere debent et sicut supra declaratum est .
34Nullus capiatur uel inprisonetur propter appellum femine de morte alterius quam uiri sui
35Nullus comitatus decetero teneatur nisi de mense in mensem et ubi maior terminus esse solebat maior sit .
Nec aliquis uicecomes uel Baillivus suus faciat turnum suum per hundredum nisi bis in anno et non nisi
in loco debito et consueto . videlicet semel post paschae et iterum post festum sancti michaelis et uisus de franco ple
gio tunc fiat ad illum terminum sancti michaelis sine occasione . Jta scilicet quod quilibus habeat libertates suas quas ha
buit et habere consueuit tempore Regis henrici aui nostri uel quas postea perquisiuit .
Fiat autem uisis de franco plegio sic . videlicet quod pax nostra teneatur et quod te˛inga integra
sit sicut esse consueuit . et quod uicecomes non querat occasiones et quod contentus sit de eo quod vicecomes habere con
sueuit de uisu suo faciendo tempore Regis henrici aui nostri .
36Non liceat decetero alicui dare temporam suam alicui domui religiose . Jta quod illam resumat tenendam de eadem domo .
Nec liceat alicui domui religiose terram alicuius sic accipere quod tradat illam ei a quo eam recepit tenendam .
Si quis autem de cetero terram suam alicui domui religiose sic dederit et super hoc commoueatur
donum suum penitus cassetur et terra illa domino suo illius feodi incurratur .
37Scutagium decetero capitur sicut capi solet tempore Regis henrici aui nostri . et salue sint archiepiscopis .
episcopis . abbatibus . prioribus . templariis . hospitaliis . comitibus . Baronibus . et omnibus aliis tam ecclesiasticis quam secularibus per
sonis libertates et libere consuetudines quas prius habuerunt .
38Omnes autem istas consuetudines predictas et libertates quas concessimus in regno nostro tenen
das quantum ad nos pertinet erga nostros omnes de regno nostro tam clerici quam laici obseruent quantum ad se pertinet erga suos .
PRo hac autem concessione et donatione libertatum
istarum et aliarum libertatum contentarum in carta nostra de libertatibus forestarum. Archiepisci . episcopi
abbates . priores . comites . Barones . milites . et liberetenentes omnes de regno nostro dederunt nobis quintam
decimam partem omnium mobilium suorum .
Concessimus etiam eisdem pro nobis et heredibus nostris quod nec nos nec heredes nostri aliquid perquiremus per quod
libertates in hac carta contente infringantur uel infirmentur . et si quid ab aliquo contra hoc perquisitum fuerit , nichil ualeat et pro nullo habeatur .
39Hiis testibus . Domino . S . cantuarensi Archiepiscipo . E . Londoniensi . P . Wintoniensi
I . Bathoniensi . H . lincolniensi . R . Sarrisberiensi . B . Ruffensi . W . Wigorniensi . E elyensy . H . hereford . R . cicestrensi . W . exoniensi . episcopis
abbate sancti eadmundi. Abbate sancti . Albani . Abbate de Bello . Abbate sancti Augustini . cantuarensis . Abbate de euesham .
Abbate de Westmonasterio . Abbate de Burgo sancti petri . Abbate de Radingensi . Abbate de abbendoniensi . Abbate de maumesburia . Abbate
de Winchecumba . Abbate de hyda . Abbate de certens . Abbate de sireburnia . Abbate de cerne . Abbate de ab
botesbiria . Abbate de mideltonia . Abbate de Seleby . Abbate de Witeby . Abbate de cirencestria . Abbate de Burg . Justiciario .
R . Comite cestrie et lincolnie . W . comite sarrisberie . W . comite Warennie . G de clara comite . Gloucestrie . et hereford . W de ferrariis .
comite de Dereby . W . de mandeuilla . comite essex . h . le . bigod . comite Norfolcie . W . comite Aubermarble . h . comite
hereford . J . constabulario . cestrie . R . de Ros . R . filio Waleri . R . de ueteri ponte . W . de Briwere . R . de munfichet .
P . filio herberti . m . filio herberti . W . de Albimaco . G . de Gresley . R . de Braosa . J . de munemutha . J filio ala
ni . H . de mortuo mari . W . de bello campo . W de sancto Johanne . P . de Ripariensi . P . de malo lacu .
B de Insula . T . de muletunia . R . de argentuem . G . de Nuuilla . R . mauduit . J . Ballun . dateDatum apud
Westmonasterium . xi . die februarii anno regni nostri NONO

H dei gratia Rex anglie . Dominus hybernie . Dux . Normannie et Aquitanie . Comes andegauie . archiepiscopis . episcopis . abbatibus . prioribus
comitibus . baronibus . Justiciariis . Forestariis . Vicecomitibus . pripositis . ministris et omnibus Baillivis et fidelibus suis salutem .
Sciatis quod intuitu dei et pro salute anime nostre et animarum antecessorum et successorum nostrorum .
ad exaltationem sancte ecclesie et emendationem regni nostri spontanea et bona uoluntate nostra dedimus
et concessimus archiepiscopis . Episcopis . Comitibus . Baronibus . et omnibus de regno nostro has libertates subscriptas tenen
das in regno nostro Anglie inperpetuum .
F1In primis omnes foreste quas . H . rex auus noster afforestauit ; uideantur per bonos et legales homines .
et si boscum aliquem alium quam suum dominicum afforestauerit ad dampnum illius cuius boscus fuerit deafforeste
tur . et si boscum suum proprium afforestauerit ; remaneat foresta salua communia de herbagio et aliis in ea
dem foresta illis qui prius eam habere consueuerunt .
F2Homines qui manent extra forestam non veniant decetero coram Justiciariis nostris de foresta per communes sum
monitiones nisi sint in placito uel plegii alicuius uel aliquorum qui atachiati sunt propter forestam .
F3Omnes autem bosci qui fuerunt afforestati per regem Ricardum auunculum nostram uel per regem . Johannem . patrem nostram
usque ad primam coronationem nostram statim deafforestentur nisi fuerit dominicus boscus noster .
F4Archipiscopi . episcopi . Abbates . priores . Comites . Barones . milites et libertenentes qui boscos suos habent in forestis ;
habeant boscos suos sicut eos habuerunt tempore prime coronationis predicti regis . henrici . aui nostri ita quod quie
ti sint inperpetuum de omnibus purpresturis vastis et assartis factis in illis boscis post illud tempus usque
ad principium secundi anni coronationis nostre . Et qui decetero uastum purpresturam uel assartum sine licentia
nostra in illis fecerint . de vastis purpresturis et assartis respondeant .
F5Regardores nostri eant per forestas ad faciendum regardum sicut fieri consueuit tempore prime corona
tionis predicti regis . henrici . aui nostri et non aliter .
F6Inquisitio uel uisus de expeditatione canum existentium in foresta decetero fiat quoando debet fieri re
gardum scilicet detercio anno in tercium annum et tunc fiat per visum et testimonium legalium hominum et non aliter .
et ille cuius canis inuentus fuerit tunc non expeditatus ; det pro misericordia . iii . solidos . et decetero nullus bos capiatur pro
expeditione . Talis autem expeditatione sit pro assisam communiter quod tres ortelli abscidantur sine pelota de
pede anteriorum . Nec expeditentur canes decetero nisi in locis ubi consueuerunt expeditari tempore prime coronatio
nis predicti regis . henrici . aui nostri .
F7Nullus forestarius uel budellus faciat. decetero scotallum uel colligat garbas uel auenam uel bla
dum aliud uel agnos uel purcellos nec aliquam collectam faciat . et pro uisum et sacramentum duodecim regar
dorum quando facient regardum tot forestarii ponantur ad forestas quot ad illas custodiendas rationabiliter uiderint sufficere .
F8Nullum suanimotum decetero teneatur in regno nostro nisi ter in anno videlicet in prin
cipio quindecim dierum ante festum sancti michelis . Quando agistatores conveniunt ad agistandum dominicos boscos nostros .
et circa festum sancti martini episcopi quando agistatores nostri debent recipere pannagium nostrum, et ad ista suanimota
conueniant forestarii . uiridarii et agistatores nullus alius per dintrictionem . Et tercium suanemotum teneatur
in initio quindecim dierum ante festum sancti Johannis bapitiste . pro feonatione bestiarum nostrarum . et ad istud suanemotum
tenender conueniant forestarii . viridarii et non alii per distinctionem . Et preterea singulis quadraginta diebus per to
tum annum conuenient forestarii . viridarii ad uidendum atachiamenta de foresta tam de uiridi quam de ue
natione per presentationem ipsorum forestariorum et coram ipsis atachiatis . predicta autem suonumota non teneantur nisi
in comitatibus in quibus teneri consueuerunt .
F9Vnusquisque liber homo agistet boscum suum in foresta pro uoluntate sua et habeat pannagium suum.


bottom   Manuscript viewerback to top

Concedimus etiam quod unusquisque liber homo possit ducere porcos suos per dominicum boscum nostrum libere et sine inpe
dimento ad agistandum eos in boscis suis propriis uel alibi ubi uoluerint . Et si porci alicuius liberi ho
minis una nocte pernoctauerint in foresta nostra non inde occasientur ita quod aliquid de suo perdat .
F10Nullus decetero amittat uitam uel membra pro uenatione nostra . Et si aliquis captus fuerit et conuictus
de captione uenationis grauiter redimatur si habeat unde redimi possit . et si non habeat unde redimi possit ; exeat
a prisona . sin aut ; abiuret regnum anglie .
F11Quicumque archiepiscopus . episcopus uel Baro uel . comes {uel/[deleted]} ueniens ad nos ad mandatum nostrum transierit per fo
restam nostram . liceat ei {[omitted]/capere} unam uel duas bestias per uisum forestarii si presens fuerit . sin autem faciat cor
nare ne uideatur furtiue hoc facere . Jdem liceat ei facere in redeundo sicut predictum est .
F12Vnusquisque liber homo dectero sine occasione faciat in bosco suo uel in terra sua quam habet in foresta . molendi
num . viuarium . stagnum . marleram . fossatum . uel terram arabilem extra coopertum in terra arabili ita quod non sit ad
nocumentum alicuius uicini .
F13Vnusquisque liber homo habeat in boscis suis . Aereas . Ancipitrum . speruariorum . falconum . aquilarum . et de heyrinis . et
habeat similiter mel quod inuentum fuerit in boscis suis .
F14Nullus forestarius decetero qui non sit forestarius de feodo nobis reddens firmam pro socalia sua capiat
chuignagium aliquod in bailliva sua . Forestarius autem de feodo firmam nobis reddens pro bailliva sua capi
at chuignagium uidelicet pro kareta per dmidium annum . ij . denarios et per alium dimidium annum . ij . denarios . et pro equo qui
portat summagium per dimidium annum . J . obolum et per alium dimidium annum obolum et non nisi de illis qui extra baillivam suam
tanquam mercatores ueniunt per licenciam suam in baillivam suam . ad buscam meremium. Corticem uel carbonem emmendum . et
alias ducendum ad uendendum ubi uoluerint . et de nulla alia kareta uel summagio aliquod chuignagium capia
tur . et non capiatur chiugnagium nisi in locis illis ubi antiquitus capi solebat et debuit . Jlli autem qui portant
supra dorsum suum buscam . Corticem uel carbonem ad uendendum quamuis inde uiuant nullum decetero dent chuignagium .
De boscis autem aliorum nullum detur chiugnagium forestariis nostris preter quam de dominicis boscis nostris .
F15Omnes vtlagati pro foresta . tantum a tempore regis henrici aui nostri usque ad primam coronationem nostram ; ueniant
ad pacem nostram sine impedimento et saluos plegios inueniant . quod decetero non forisfacient nobis de foresta nostra.
F16Nullus castellanus teneat placitum uel alius de foresta siue de uiridi siue de uenatione . set quilibus fo
restarius de feodo atachiet placita de foresta tam de uiridi quam de uenatione et ea presentet uiri
dariis prouinciarum . et cum irrotulata fuerint et sub sigillis uiridariorum inclusa ; presententur capitali
forestario cum in partes illas uenerit ad tenendum placita foreste . et coram eo terminentur .
Has autem libertates de forestis concessimus omnibus saluis Archiepiscopis . episcopis . abbatibus . prioribus . comitibus . Baronibus
militibus et aliis tam personis ecclesiasticis quam secularibus . Templarii . hospitalii . libertatibus et liberis consuetudinibus
suis saluis in forestis et extra in Warenniis et allis quas prius habuerunt .
Omnes autem consuetudines predictas istas et libertates quas concessimus in regno nostro tenendas quantum ad
nos pertinet erga nostros . omnes de regno nostro tam clerici quam laici obseruent quantum ad se pertinet erga suos .
PRo hac aut concessione et donatione ; libertatum istarum et aliarum contentarum in maiori karta nostra de
aliis libertatibus . Archiepiscopi . episcopi . abbates . priores . comites . Barones . milites et liberetenentes . et omnes de regno
nostro dederunt nobis quintamdecimam partem omnium mobilium suorum .
Concessimus etiam eisdem pro nobis et heredibus nostris quod nec nos nec heredes nostri aliquid perquiremus per quod li
bertates in hac carta contente infringantur uel infirmentur . Et si ab aliquo aliquid contra hoc perqui
situm fuerit nichil ualeat et pro nichilo habeatur . Testibus SVPRA NOMINATIS .